CUBA

CUBA
I.
CUBA
Dea apud antiquos, quae praeerat cubantibus. Nempe Cuba, Dea apud romanos, et cum Edusa ac Potina, puerorum Prases: de qua sic thom. Bartholinus de Puerper. Veter. Finitâ ablactatione epulae instructae et pro ciborum auspicio Edusae, potionis Potinnae, sacra siebant, porcellis lactentibus et pane furfuraceô, ubi simul Cubae imtiabantur, sicut apud Christianos farre. Exportari denique in agros ad Dianam tumque nutriri coeperunt etc. At Cuba, apud Adelmum de laudibus Virginum.
En iterum sancti strofâ stimulante draconis
Martyres in cubas mittuntur fomite farsas:
pro cupa est, de qua vide infra.
II.
CUBA
Indiae intra Gangem urbs. Ptol.
III.
CUBA
insula, ex maioribus et praecipuis Americae Septentrional. insulis, sub dominio Hispanico ab 172. annis circiter; ab Oriente ad Occidentem vergit, in sinu mexicano, in mari Boreali. Ab Oriente fretô ab Hispaniola secernitur, a qua 14. leuc. distat; Occidens Iucatanas terras, mexicanum et Gustacanum fretum despectat; Septentrio Cancri Tropicum attingit; Meridies Iamaicam terram, a qua 19. leuc. abest; Deinde firmam Indicam, quantumvis longô intervallô, respicit: Dicta fuit etiam Ferdinanda et Ioanna ab Hispanis, postquam a Christoph. Columbo detecta esset. Sunt etiam qui A. et O. vocatam dicunt; qui eam vidêre, salicis folio assimilant, eo quod longior quam lata sit. Eius longitudo extenditur ad 200. lenc. Hispanic. triginta habet in latitudine, ubi maxima haec est. Regio montibus aspera et silvis horrida: sed fluminibus irrigua, est auraria, nam et montes affatim auri praebent generosis secturis, et flumma aureis passim arenis fluunt. Sex urbibus habitatur, quarum Metropolis. S. Iacobi Colonia in parte Australi flumine portuque insignis. Havana in parte Septentrionali e regione Floridae, capacissimum habet portum. In insulae circuitu multi passim scopuli navigantibus formidabiles cernuntur: nam a Septentrione ingens Charybdis urget, aquarum incertis vorticibus metuenda, et Australe latus qua Iamaicam aut Iucatanum littus spectat, Iardinorum scopulis infestatur. Miraculo est convallis quindecim passuum milibus a S. iacobi fano distans, ingentibus saxeisque globis repleta, ita ludente naturâ, ac si mancipiorum operâ eo conversi essent. Ulterius Orientem versus progrediendo apud portum Principis fons bituminosus assidue picem evomit. Metel. Baudrand. Linschot. c. 4. Herrera, c. 6. Oviedo, l. 17. etc. Populosissima fuit haec insula ante Hispanorum adventum, sed una cum aliis Insulis S. Iohannis nempe, Iamaica, Lucaiis, etc. per summam avaritiam et crudelitatem, ab illis tantum non vacua habitatoribus reddita est: A. C. 1530. Et certe, Caycus huius Insulae Dynastes, cum audiret, appropinquare Hispanos, convocatô populô, eum monuit, si evitare crudelitatem eorum vellent, Deum eorum colerent: moxque caspulâ auro refertâ, iste est, inquit, Hispanorum Deus: Celebremus in eius honorem choreas et festivos dies. Sed miser, ab hostibus postea ad vivicomburium condemnatus est: quam mortem subiturus, ex Monacho, se hortante, ut fidem Catholicam reciperet, quo vitam impetraret aeternam, cum audiisset, etiam Hispanis illam patere: negavit se caelum velle, ne sibi communis cum his hominibus mansio esset. Thuan. Hist. l. 1. Bartholomaeus Casaus, Ep. in Narr. crudel. Hisp. Ind. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • cuba — cuba …   Dictionnaire des rimes

  • CUBA — L’île de Cuba, la plus grande de l’archipel des Caraïbes (110 922 km2), occupe une position stratégique à 77 km de Haïti et à 140 km de la Jamaïque. Longue de 1 200 km – alors que sa largeur varie de 32 à 145 km –, Cuba est très proche du… …   Encyclopédie Universelle

  • CUBA — CUBA, archipelago of islands consisting of Cuba, Isla de Pinos, and 1,600 smaller islands; population (2004) 11,300,000; Jewish population (2004) approximately 1,200. The Colonial Period Columbus discovered Cuba during his first voyage (1492).… …   Encyclopedia of Judaism

  • Cuba — • The largest and westernmost island of the West Indies Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Cuba     Cuba     † …   Catholic encyclopedia

  • Cuba — bezeichnet: den Staat und die gleichnamige Insel der Großen Antillen, siehe Kuba eine Stadt in Portugal, siehe Cuba (Portugal) einen Ort in der spanischen Provinz Teruel, siehe La Cuba einen Ortsteil von Gera, siehe Untermhaus La Cuba (Palermo),… …   Deutsch Wikipedia

  • Cuba Sí — ist eine selbstständig wirkende Arbeitsgemeinschaft der Partei Die Linke mit dem Ziel politischer und materieller Solidarität mit dem sozialistischen Kuba. Die Organisation wurde am 23. Juli 1991 gegründet und hat ihren Sitz in Berlin. Die AG hat …   Deutsch Wikipedia

  • Cuba Si — Cuba Sí ist eine selbstständig wirkende Arbeitsgemeinschaft der Partei Die Linke mit dem Ziel politischer und materieller Solidarität mit Kuba. Die Organisation wurde am 23. Juli 1991 gegründet und hat ihren Sitz in Berlin. Inhaltsverzeichnis 1… …   Deutsch Wikipedia

  • Cuba — Cuba, NM U.S. village in New Mexico Population (2000): 590 Housing Units (2000): 290 Land area (2000): 1.267983 sq. miles (3.284061 sq. km) Water area (2000): 0.000000 sq. miles (0.000000 sq. km) Total area (2000): 1.267983 sq. miles (3.284061 sq …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • cuba — cuba, como una cuba expr. ebrio. ❙ «...los que nos quedamos como cubas, como pellejos, nosotros somos los borrachines.» A. Zamora Vicente, Mesa, sobremesa. ❙ «...bromista y borracho como una cuba.» P. Antilogus, J. L. Festjens, Anti guía de los… …   Diccionario del Argot "El Sohez"

  • cuba — sustantivo femenino 1. Recipiente grande de madera para contener líquidos, con forma cilíndrica y vientre algo abultado: cuba de fermentación. La cuba da muy buen sabor al vino. Sinónimo: barril, tonel. 2. Depósito instalado sobre un vehículo… …   Diccionario Salamanca de la Lengua Española

  • cuba — (Del lat. cupa). 1. f. Recipiente de madera, que sirve para contener agua, vino, aceite u otros líquidos. Se compone de duelas unidas y aseguradas con aros de hierro, madera, etc., y los extremos se cierran con tablas. También se hace… …   Diccionario de la lengua española

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”